Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Notum est enim sub Maximiano Caesare vallo regis Persarum direpto, gregarium quendam post[*](post, added in G; scuto Parthico reperto, Val., Bent.; saccutum (sacculum, V3) repertum, V.) sacculum Parthicum (in quo erant margaritae) repertum, proiectis imperitia gemmis, abisse, pellis nitore solo contentum.

Evenerat eisdem diebus, ut ad demendum imperatoris capillum, tonsor venire praeceptus, introiret quidam ambitiose vestitus. Quo viso Iulianus obstipuit, et[*](obstupuit et, Her.; V omits et; obstupuit, WBG.) Ego inquit non rationalem iussi, sed tonsorem acciri. Interrogatus tamen ille quid haberet ex arte compendii, vicenas diurnas respondit annonas, totidemque pabula iumentorum, quae vulgo dictitant capita, et annuum stipendium grave, absque fructuosis petitionibus multis.

Unde motus omnes huius modi, cum cocis similibusque

v2.p.202
allis, eadem paene accipere consuetos (ut parum sibi necessarios) data quo velint eundi potestate, proiecit.