Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

In sicciore vero Libye Paraetonion et Chaerecla et Neapolis inter municipia pauca et brevia.

Aegyptus ipsa, quae iam inde uti Romano imperio iuncta est, regio iure[*](regio iure regitur, Val.; regitur, G; regie regitur, Gronov; regio regitur, V.) regitur a praefectis, exceptis minoribus multis, Athribi et Oxyryncho et et Memphi maximis urbibus nitet.

Alexandria enim vertex omnium est civitatum, quam multa nobilitant et magnifica,[*](magnifica, V, restored by Pet.; magnificentia, G.) conditoris altissimi, et architecti sollertia Dinocratis, qui cum ampla moenia fundaret et pulchra, paenuria calcis ad[*](am]placacis id (ad, Lind.), added in G; cumam .. . monumentum, V.) momentum parum repertae, omnes ambitus lineales farina respersit, quod civitatem post haec alimentorum uberi copia circumfluere fortuito monstravit.

Inibi aurae salubriter spirant, et[*](spirant et, Clark; spirant, Novák; spirantes, V.) aer est[*](aer est, Clark; aer, N2BG; aer saepe, Novák; spirantes saepe tranquillus, V.) tranquillus et clemens atque, ut periculum docuit, per varias collectum aetates, nullo paene die incolentes hanc civitatem solem serenum non vident.