Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Tres provincias Aegyptus fertur habuisse temporibus priscis, Aegyptum ipsam et Thebaida[*](Thebaida, Clark; Thebaidem, Bent.; Thebaidam, V.) et Libyam, quibus duas adiecit posteritas, ab Aegypto Augustamnicam et Pentapolim a Libya sicciore disparatam.

Igitur Thebais multas inter urbes clariores aliis Hermopolim habet, et Copton et Antinou, quam Hadrianus in honorem Antinoi ephebi condidit sui: hecatompylos[*](apud ecaton pylos, V; apud deleted by Lind., Haupt; Eyssen. indicates lac. after pylos; nemo non novit, add. Lind.; nemo ignorat, by Haupt; magnorum, without lac. V.) enim Thebas nemo ignorat.

In Augustamnica Pelusium est oppidum nobile, quod Peleus Achillis pater dicitur condidisse, lustrari deorum monitu iussus in lacu, qui eiusdem civitatis alluit moenia, cum post interfectum fratrem nomine Phocum, horrendis furiarum imaginibus raptaretur, et Cassium, ubi Pompei sepulcrum est Magni, et Ostracine et Rhinocorura.

In Pentapoli Libya Cyrene est posita, urbs antiqua sed deserta, quam Spartanus condidit Battus, et Ptolemais et Arsinoe (eadem quae Teuchira) et

v2.p.298
Darnis et Berenice, quas Hesperidas appellant.