Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

In Pentapoli Libya Cyrene est posita, urbs antiqua sed deserta, quam Spartanus condidit Battus, et Ptolemais et Arsinoe (eadem quae Teuchira) et

v2.p.298
Darnis et Berenice, quas Hesperidas appellant.

In sicciore vero Libye Paraetonion et Chaerecla et Neapolis inter municipia pauca et brevia.

Aegyptus ipsa, quae iam inde uti Romano imperio iuncta est, regio iure[*](regio iure regitur, Val.; regitur, G; regie regitur, Gronov; regio regitur, V.) regitur a praefectis, exceptis minoribus multis, Athribi et Oxyryncho et et Memphi maximis urbibus nitet.

Alexandria enim vertex omnium est civitatum, quam multa nobilitant et magnifica,[*](magnifica, V, restored by Pet.; magnificentia, G.) conditoris altissimi, et architecti sollertia Dinocratis, qui cum ampla moenia fundaret et pulchra, paenuria calcis ad[*](am]placacis id (ad, Lind.), added in G; cumam .. . monumentum, V.) momentum parum repertae, omnes ambitus lineales farina respersit, quod civitatem post haec alimentorum uberi copia circumfluere fortuito monstravit.

Inibi aurae salubriter spirant, et[*](spirant et, Clark; spirant, Novák; spirantes, V.) aer est[*](aer est, Clark; aer, N2BG; aer saepe, Novák; spirantes saepe tranquillus, V.) tranquillus et clemens atque, ut periculum docuit, per varias collectum aetates, nullo paene die incolentes hanc civitatem solem serenum non vident.

Hoc litus cum fallacibus et insidiosis accessibus affligeret antehac navigantes discriminibus plurimis, excogitavit in portu Cleopatra turrim excelsam, quae

v2.p.300
Pharos a loco ipso cognominatur, praelucendi navibus nocturna suggerens ministeria, cum quondam ex Parthenio pelago venientes vel Libyco, per pandas oras et patulas,[*](patulas, Gruter from cod. Fauchetti; peculas (lac. of 8 letters at end of page), V.) montium nullas speculas vel collium signa cernentes, harenarum illisae glutinosae mollitiae frangerentur.

Haec eadem regina heptastadium sicut vix credenda celeritate, ita magnitudine mira construxit, ob causam notam et necessariam. Insula Pharos, ubi Protea cum phocarum gregibus diversatum Homerus fabulatur inflatius, a civitatis litore mille passibus disparata, Rhodiorum erat obnoxia vectigali.