Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quae figura apud geometras ideo sic appellatur, quod ad ignis speciem (τοῦ πυρὸς, ut nos dicimus) extenuatur in conum. Quarum magnitudo quoniam

v2.p.294
in celsitudinem nimiam scandens, paulatim, umbras quoque mechanica ratione consumit.

Sunt et syringes subterranei quidam, et flexuosi secessus, quos (ut fertur) periti rituum vetustorum adventare diluvium praescii, metuentesque ne cerimoniarum oblitteraretur memoria, penitus operosis digestos fodinis per loca diversa struxerunt, et excisis parietibus volucrum ferarumque genera multa sculpserunt, et animalium[*](inanimalium, Madvig; alis, Gardt.) species innumeras illas,[*](illas, Eyssen.; multas, V.) quas hierographicas litteras appellarunt.[*](V has a lac. of 19 letters; no lac. in G.)

Dein Syene, in qua solstitii tempore, quo sol aestivum cursum extendit, recta omnia ambientes radii excedere ipsis corporibus umbras non sinunt. Inde si[*](si, added in EG; V omits.) stipitem quisquam fixerit rectum, vel hominem aut arborem viderit stantem, circa lineamentorum ipsas extremitates contemplabitur umbras absumi, sicut apud Meroen, Aethiopiae partem aequinoctiali circulo proximam, dicitur evenire, ubi per nonaginta dies umbrae nostris in[*](nostrils in, W2, Lind.; nostrae in, BG; nostrae, omitting in, V.) contrarium cadunt, unde Antiscios eius incolas vocant.

Quae quoniam miracula multa sunt, opusculi nostri

v2.p.296
propositum excedentia, ad ingenia celsa reiciamus, pauca super provinciis narraturi.

Tres provincias Aegyptus fertur habuisse temporibus priscis, Aegyptum ipsam et Thebaida[*](Thebaida, Clark; Thebaidem, Bent.; Thebaidam, V.) et Libyam, quibus duas adiecit posteritas, ab Aegypto Augustamnicam et Pentapolim a Libya sicciore disparatam.

Igitur Thebais multas inter urbes clariores aliis Hermopolim habet, et Copton et Antinou, quam Hadrianus in honorem Antinoi ephebi condidit sui: hecatompylos[*](apud ecaton pylos, V; apud deleted by Lind., Haupt; Eyssen. indicates lac. after pylos; nemo non novit, add. Lind.; nemo ignorat, by Haupt; magnorum, without lac. V.) enim Thebas nemo ignorat.

In Augustamnica Pelusium est oppidum nobile, quod Peleus Achillis pater dicitur condidisse, lustrari deorum monitu iussus in lacu, qui eiusdem civitatis alluit moenia, cum post interfectum fratrem nomine Phocum, horrendis furiarum imaginibus raptaretur, et Cassium, ubi Pompei sepulcrum est Magni, et Ostracine et Rhinocorura.