Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Post multa enim etiam iura quaedam correxit in melius, ambagibus circumcisis, indicantia liquide, quid iuberent fieri vel vetarent. Illud autem erat inclemens, obruendum perenni silentio, quod arcebat docere magistros rhetoricos et grammaticos, ritus Christiani cultores.

Eisdem diebus notarius ille Gaudentius, quem opponendum per Africam missum supra diximus a Constantio, Iulianus quin etiam ex vicario, earundem partium nimius fautor, retracti sub vinculis, morte periere poenali.

et Artemius, ex duce Aegypti, Alexandrinis urgentibus atrocium criminum

v2.p.258
mole, supplicio capitali multatus est. Post quem Marcelli ex magistro equitum et peditum filius, ut iniectans imperio manus publica deletus est morte. Romanus quin etiam et Vincentius, scutariorum scholae primae secundaeque tribuni, agitasse convicti quaedam suis viribus altiora, acti sunt in exilium.

Cumque tempus interstetisset exiguum, Alexandrini, Artemii comperto interitu, quem verebantur, ne cum potestate reversus (id enim minatus est), multos laederet ut offensus, iram in Georgium verterunt episcopum, vipereis (ut ita dixerim), morsibus ab eo saepius appetiti.

Is[*](is, added by Günther, Pet.; in fullio (fullonio, Lind.), V.) in fullonio natus (ut ferebatur), apud Epiphaniam Ciliciae oppidum, auctusque in damna complurium, contra utilitatem suam reique communis, episcopus Alexandriae est ordinatus, in civitate quae suopte motu et ubi causae non suppetunt, seditionibus crebris agitatur et turbulentis, ut oraculorum quoque loquitur fides.