Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Et quamquam in disceptando aliquotiens erat intempestivus, quid quisque iurgantium coleret, tempore alieno interrogans, tamen nulla eius definitio litis a vero dissonans reperitur, nec argui umquam potuit, ob religionem vel quodcumque aliud ab aequitatis recto tramite deviasse.
Iudicium
Cumque eum defensores causarum, ut conscium rationis perfectae, plausibus maximis celebrarent, fertur id dixisse permotus: Gaudebam plane praeque me ferebam,[*](praeque me ferebam, Novák; prae meque me ferebam, V.) si ab his laudarer, quos et vituperare posse adverterem, siquid factum sit secus aut dictum.
Sufficiet autem pro multis, quae clementer egit in litibus cognoscendis, hoc unum ponere nec abhorrens a proposito, nec absurdum. Inducta in iudicium femina quaedam, cum palatinum adversarium suum e numero proiectorum cinctum praeter spem conspexisset, hoc factum insolens tumultuando querebatur, et imperator Prosequere ait mulier, siquid te laesam existimas; hic enim sic cinctus est, ut expeditius per lutum incedat: parum nocere tuis partibus potest.
Et aestimabatur per haec et similia, ut ipse dicebat assidue, vetus illa Iustitia, quam offensam vitiis hominum, Aratus extollit in caelum, imperante eo reversa ad terras, ni quaedam suo ageret, non legum arbitrio, erransque aliquotiens, obnubilaret gloriarum multiplices cursus.