Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Replicare nunc convenit tempora, et narrare summatim, quae dum aguntur in Galliis ante dicta, Constantius hiemans Antiochiae, domi militiaeque perfecit.

Inter complures alios honore conspicuos, adoraturi imperatorem peregre venientem, ordinantur etiam ex tribunis insignibus. Cum igitur a Mesopotamia reversus, Constantius hoc exciperetur officio, Amphilochius quidam ex tribuno Paphlago, quem dudum sub Constante militantem discordiarum sevisse causas inter priores,[*](priores, W2BG, Gronov, Wagner; pii pectoris Her.; priorem et fratres, sugg. by Clark; prioris, V.) fratres, suspiciones contiguae veritati pulsabant, ausus paulo petulantius stare, ut ipse quoque ad parile obsequium admittendus, agnitus est et prohibitus, strepentibusque multis, et intueri lucem ulterius non debere clamantibus, ut perduellem, et obstinatum, Constantius circa

v2.p.118
haec lenior solito, Desinite ait urgere hominem ut existimo sontem, sed nondum aperte convictum, et mementote quod, siquid admisit huius modi, sub obtutibus meis conscientiae ipsius sententia punietur, quam latere non poterit, et ita discessum est.

Postridie ludis Circensibus idem ex adverse imperatoris (ubi consueverat) spectans, repentino clamore sublato, cum certamen opinatum emitteretur, diffractis cancellis, quibus una cum pluribus incumbebat, cunctis cum eo in vanum excussis laesisque leviter paucis, interna compage disrupta, efflasse spiritum repertus est[*](est, added in A.) solus, unde Constantius ut[*](ut, added by C. F. W. M.) futurorum quoque praescius exsultabat.

Eodem tempore Faustinam nomine sortitus est coniugem, amissa iam pridem Eusebia, cuius fratres erant Eusebius et Hypatius consulares, corporis morumque pulchritudine pluribus antistante, et in culmine tam celso humana, cuius favore iustissimo exemptum periculis, declaratumque Caesarem rettulimus Iulianum.