Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Iussique universi in eius nomen iurare, sollemniter, gladiis cervicibus suis admotis, sub exsecrationibus diris, verbis iuravere conceptis, omnes pro

v2.p.114
eo casus, quoad vitam profuderint (si necessitas adegerit)[*](necessitas adegerit, Her.; si id necessitas egerit, V) perlaturos; quae secuti rectores, omnesque principis proximi, fidem simili religione firmarunt.

Solus omnium licet proposito stabili, audacter tamen praefectus repugnavit Nebridius, iuris iurandi nexu contra Constantium nequaquam se stringi[*](constringi, V (con- del. V1).) posse commemorans, cuius beneficiis obligatus erat crebris et multis.

Quibus auditis, cum stantes[*](constantes, V, constanter, V2.) propius milites acriter inflammati, eum appeterent trucidandum, ad genua sua prolapsum, imperator paludamento protexit, indeque[*](et indeque, V, indeque, V2.) reversus in regiam cum antegressum eum vidisset supplicemque iacentem orare, ut levandi causa timoris, ei porrigeret dexteram, Ecquid ait praecipuum amicis servabitur, si tu manum tetigeris meam? Sed tu[*](tu, Her.; hinc, EBG; hi, V, hinc, V3.) quo libet abi securus. Hocque audito, ille innoxius ad larem suum recessit in Tusciam.

His Iulianus, ut poscebat negotii magnitudo, praestructis, expertus quid in rebus tumultuosis anteversio valeat et praegressus, per tesseram edicto itinere in Pannonias, castris

v2.p.116
promotis et signis, temere se fortunae commisit ambiguae.