Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Acuebat[*](acuebat, Wagner; accidebat, Eyssen.; accidat, V.) autem incendebatque eius cupiditatem, pacatis iam Galliis, incessere ultro Constantium, animus[*](animus, Momm. (after somnia, Novák); V omits.) coniciens eum per vaticinandi praesagia multa (quae callebat) et somnia, e vita protinus excessurum.

Et quoniam erudito et studioso cognitionum omnium principi, malivoli praenoscendi futura pravas artes assignant, advertendum est breviter, unde sapienti viro hoc quoque accedere[*](accedere, Bent.; accidere, V.) poterit, doctrinae genus haud leve.

Elementorum omnium spiritus, utpote perennium corporum praesentiendi motu semper et ubique vigens, ex his, quae per disciplinas varias affectamus, participat nobiscum munera divinandi: et substantiales potestates ritu diverso placatae, velut ex perpetuis fontium venis, vaticina mortalitati suppeditant verba, quibus numen praeesse dicitur Themidis, quam

v2.p.94
ex eo quod fixa fatali lege decreta, praescire facit in posterum, quae τεθειμένα sermo Graecus appellat, ita cognominatam, in cubili solioque , vigoris vivifici, theologi veteres collocarunt.

Auguria et auspicia non volucrum arbitrio futura nescientium colliguntur (nec enim hoc vel insipiens quisquam dicet) sed volatus avium dirigit deus, ut rostrum sonans aut praetervolans pinna, turbido meatu vel leni, futura praemonstret. Amat enim benignitas numinis, seu quod merentur homines, seu quod tangitur eorum affectione, his quoque artibus prodere quae impendent.

Extis itidem pecudum attenti fatidicis, in species converti assuetis[*](adsuetis, Clark; suetis, AG, Heilmann; sueti, V.) innumeras, accidentia sciunt. Cuius disciplinae Tages nomine quidam monstrator est, ut fabulantur, in Etruriae partibus emersisse subito visus e terra.

Aperiunt quoque ventura, cum aestuant hominum corda, sed locuntur divina. Sol enim (ut aiunt physici) mens mundi nostras mentes ex sese velut scintillas diffunditans cum eas incenderit vehementius, futuri conscias reddit. Unde Sibyllae crebro se dicunt ardere, torrente vi magna flammarum. Multa significant super his crepitus vocum, et occurrentia signa, tonitrua quin etiam et fulgura, et fulmina itidemque siderum sulci.

v2.p.96

Somniorum autem rata fides et indubitabilis foret, ni ratiocinantes coniectura fallerentur[*](fallerentur interdum: quae, Bent., Madvig; fallerentur interdumque, BG; fallerentur. interdumque, V.) interdum. Quae[*](fallerentur interdum: quae, Bent., Madvig; fallerentur interdumque, BG; fallerentur. interdumque, V.) (ut Aristoteles affirmat) tum fixa sunt et stabilia, cum animantis altius quiescentis, ocularis pupula[*](pupula, Her.; pupilla, W2BG; popiala, V.) neutrubi inclinata, rectissime cernit.