Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

His ac talibus imperator inter spem metumque iactabatur, ingravescente hiemis magnitudine, suspectisque[*](suspectisque, G; speratisque, Haupt; superetisque, V (second e del. by V3).) per avios tractus insidiis, inter quae etiam tumultum[*](tumultum, G; turn, preceded by lac. 18 letters, V.) exasperati militis verebatur. Super his urebat eius anxiam mentem, quod velut patefacta ianua divitis domus, irritus propositi reverteretur.

Quas ob res omisso vano incepto, hiematurus Antiochiae redit in Syriam, aerumnosa[*](aerumnosa, Hadr. Val., Haupt; aerumnosam, V.) perpessus et gravia; nec enim levia erant damna quae Persae intulerant,[*](perpessus et int(ulerant), added by Novák; etulerint sed atrotia, V.) sed[*](sed, V, Novák; et, Haupt, Corn.) atrociora diuque deflenda. Evenerat enim hoc, quasi fatali constellatione ita regente diversos eventus, ut ipsum Constantium dimicantem cum Persis, fortuna semper sequeretur afflictior, unde vincere saltim per duces optabat, quod aliquotiens meminimus contigisse.

v2.p.90

Intercluso hac bellorum difficili sorte Constantio trans flumen Euphratem, Iulianus agens apud Viennam, firmandis[*](firmandis, C. F. W. M.; formandis, V.) in futura consiliis, dies impendebat et noctes, quantum opes patiebantur angustae, altius semet attollens, semperque ambigens, utrum Constantium modis omnibus alliceret in concordiam, an terroris incutiendi gratia lacesseret prior.

Quae sollicite reputans, utrumque formidabat, et amicum cruentum et in aerumnis civilibus saepe victorem, maximeque Galli fratris exemplum, mentem eius anxiam suspendebat, quem inertia mixtaeque periuriis fraudes prodidere quorundam.

Erigebat tamen aliquotiens animum ad multa et urguentia,[*](urguentia, Clark, c.c.; urgentia, V.) tutissimum ratus inimicum se ex confesso monstrare, ei cuius ex praeteritis motus coniectabat ut prudens, ne[*](ne, Lind.; ni, V.) per amicitias fictas insidiis falleretur occultis.

Parvi igitur habitis, quae per Leonam Constantius scripserat, nulloque arbitrio eius promotorum suscepto, praeter Nebridium, quinquennalia Augustus iam edidit:

v2.p.92
et ambitioso diademate utebatur, lapidum fulgore distincto, cum inter exordia principatus, assumpta vili corona circumdatus erat xystarchae similis purpurato.

Inter quae Helenae coniugis defunctae suprema miserat Romam, in suburbano viae Nomentanae condenda, ubi uxor quoque Galli quondam (soror eius) sepulta est Constantina.