Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Perculsus tamen ardenter, cunctatione stringebatur ambigua, utrum in Persas an contra Iulianum

v2.p.64
moveri iuberet acies quibus fidebat, haesitansque diu perpensis consiliis, flexus est quorundam sententia utilium suasorum, et iter orientem versus edixit.

Statim tamen et legatos absolvit, et Leonam quaestorem suum in Gallias cum litteris datis ad Iulianum pergere celeri statuit gradu, nihil aovatorum se asserens suscepisse, sed eum si saluti suae proximorumque consulit, tumenti flatu deposito, intra Caesaris se potestatem continere praecipiens.