Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Nec minore studio secuti legati, haec secum ferentes, quae praediximus, intentique ad viandum, cum venirent ad iudices celsiores, oblique tenebantur, morasque per Italiam et Illyricum perpessi diuturnas et graves, tandem transfretati per Bosporum, itineribusque lentis progressi, apud Caesaream Cappadociae etiam tum degentem invenere Constantium, Mazacam antehac nominatam, opportunam urbem et celebrem, sub Argaei montis pedibus sitam.

Qui intromissi data potestate offerunt scripta, hisque recitatis, ultra modum solitae indignationis excanduit imperator, limibusque[*](limibusque, Amm. alone seems to use this form; of. limes, xvii. 7, 13.) oculis eos ad usque metum contuens mortis, egredi iussit, nihil post haec percontatus, vel audire perpessus.