Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Ego quidem propositi mei fidem non minus moribus quam foederum pacto (quoad fuit) unum

v2.p.54
semper atque idem sentiens conservavi, ut effectu multiplici claruit evidenter.

Iamque inde uti me creatum Caesarem pugnarum horrendis fragoribus obiecisti, potestate delata contentus, currentium ex voto prosperitatum, nuntiis crebris (ut apparitor fidus), tuas aures implevi, nihil usquam periculis meis assignans, cum documentis assiduis constet, diffusis permixtisque passim Germanis, in laboribus me semper visum omnium primum, in laborum refectione postremum.

Sed bona tua venia dixerim, siquid novatum est nunc (ut existimas): in multis bellis et asperis, aetatem sine fructu conterens miles, olim deliberatum implevit, fremens, secundique impatiens loci rectorem, cum nullas sibi vices a Caesare diuturni sudoris et victoriarum frequentium rependi posse contemplaretur.