Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Gestorum hic textus est, quem mente quaeso accipito placida. Nec actum quicquam secus existimes, vel susurrantes perniciosa malignos admittas, ad compendia sua excitare secessiones principum assuetos; sed adulatione vitiorum altrice depulsa, excellentissiman virtutum omnium adverte iustitiam, et condicionum aequitatem, quam propono, bona fide suscipito, cum animo disputans, haec statui Romano prodesse, nobiscum,[*](nobiscum, Novák; nobisque, AG; nobis, V.) qui caritate sanguinis et[*](et, add. in G; V omits (def. Heilmnann).) fortunae superioris culmine sociamur.

Ignosce enim: cum ratione poscuntur, non tam fieri cupio, quam a te utilia probari et recta, avide tua praecepta deinde quoque suscepturus.

Quae necesse sit fieri in compendium redigam breue. Equos praebebo currules Hispanos, et miscendos Gentilibus atque Scutariis adulescentes Laetos quosdam, cis Rhenum editam barbarorum progeniem, vel certe ex dediticiis, qui ad nostra

v2.p.58
desciscunt. Et haec ad usque exitum vitae me spondeo non modo grato animo,[*](animo, added by G; V omits; non modo gratum verum cupidum (om. animo) sugg. by Pighius.) verum cupido quoque facturum.