Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Sed quoniam circa terrenam mobilitatem locata, et a caelo totius pulchritudinis extima, non numquam ferienti se subserit lanci, obiectu metae noctis

v2.p.12
in conum desinentis angustum, latet parumper umbrata, tumque nigrantibus involvitur globis, si sol ut sphaerae inferioris curvamine circumfusus, mole obsistente terrena, radiis eam suis illustrare non possit, quam numquam habere proprium lumen, opiniones variae collegerunt.

Et cum[*](et cumgerit, added by V2 in margin.) ad idem signum aequis partibus soli concurrent, obscuratur (ut dictum est) penitus hebetato candore, Graece σύνοδος dicitur.

Nasci autem putatur et tunc lunae[*](et tune lunae, Her., Clark; mene, BG; tune nae, V2.) cum parva declinatione velut e perpendiculo, superiectum gerit[*](egerit, Clark; gerit, V2.) solem. Exortus vero eius adhuc gracilescens, primitus mortalitati videtur, cum ad secundum relicto sole migraverit signum. Progressa itaque porrectius, iamque abunde nitens cornutae habitu μηνοειδής est appellata. Cum autem sole longo coeperit interstitio summoveri, et ad quartum[*](quartum, Val.; quintum, V.) pervenerit signum, radiis eius ad se conversis, maius concipit lumen, et fit Graeco sermone διχόμηνις, quae forma semiorbem ostendit.