Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Procedens deinde iam disiunctissime, quintoque[*](disiunctissime quintoque, Val.; disiunctissimo, V.) signo arrepto, figuram

v2.p.14
monstrat amphicyrti, utrimque prominentibus gibbis. E regione vero cum normaliter steterit contra, lumine pleno fulgebit, domicilium septimi retinens signi, et in eodem tum etiam agens, paululumque progressa, minuitur, quem habitum vocamus ἀπόκρουσιν, et usque[*](et usque, Her.; atque A; G omits; absque, B; absque ea idem, V.) easdem formas repetit senescendo, traditurque doctrina multiplici congruente, non nisi tempore intermenstrui deficere visam usquam lunam.

Quod autem solem nunc in aethere, nunc in mundo inferiore,[*](inferiore, Val.; interiore, V.) versari[*](uersari, Bent.; cursare, G; cursari, V.) praediximus, sciendum est siderea corpora ad universitatem pertinet) nec occidere nec oriri, sed ita videri nostris obtutibus, constitutis in terra, spiritus cuiusdam interni motu suspensa: rerumque magnitudini instar exigui subditum[*](subditum, Gutschmid; subditam, V.) puncti, nunc caelo infixas suspicere stellas, quarum ordo est sempiternus, aliquotiens humana visione languente, discedere suis sedibus arbitrari. Verum ad instituta iam revertamur.

v2.p.16

Properantem Constantium Orienti ferre suppetias, turbando prope diem excursibus Persicis, ut perfugae concinentes exploratoribus indicabant, urebant Iuliani virtutes,[*](exploratoribusuirtutes, added by V2 in margin; Iuliani, EW2AG; Iulianum, V.) quas per ora gentium diversarum fama celebrior effundebat, magnorum eius laborum factorumque vehens adoreas celsas, post Alamanniae quaedam regna prostrata, receptaque oppida Gallicana, ante direpta a barbaris et excisa, quos ipse fecit et vectigales.