Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quo dimisso a Cappadocia ipse per Melitenam (minoris Armeniae oppidum), et Lacotena et Samosata, transito Euphrate Edessam venit, ibique dum agmina undique convenientium militum, et

v2.p.72
rei cibariae abundantes copias operitur, diu moratus, post aequinoctium egreditur autumnale Amidam petens.

Cuius cum prope venisset moenia favillis oppleta,[*](Comma after oppleta, Clark, c.c.) collustrans, flebat cum gemitu, reputans qualis miseranda civitas pertulerat clades. Ibi forte Ursulus praesens, qui aerarium tuebatur, dolore percitus exclamavit: En quibus animis urbes a milite defenduntur, cui ut abundare stipendium possit, imperii opes iam fatiscunt! Quod dictum ita amarum militaris multitudo postea apud Chalcedona recordata, ad eius exitium consurrexit.

Exinde cuneis confertis incedens, cum Bezabden adventaret, fixis tentoriis, vallo fossarumque altitudine circumsaeptis, obequitans castrorum ambitum longius, docebatur relatione multorum, instaurata esse firmius loca, quae antehac incuria corruperat vetustatis.