Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Hic per Gallias erat ordo gestorum. Quae dum ita prospere succedunt et caute, Constantius accitum Arsacen Armeniae regem, summaque liberalitate susceptum, praemonebat et hortabatur, ut nobis amicus esse perseveraret et fidus.

Audiebat enim saepius eum temptatum a rege Persarum fallaciis et minis et dolis, ut Romanorum societate posthabita, suis rationibus stringeretur.

Qui crebro adiurans, animam prius posse amittere quam sententiam, muneratus cum comitibus quos duxerat redit ad regnum, nihil ausus temerare postea promissorum, obligatus gratiarum multiplici nexu Constantio, inter quas illud potius excellebat, quod Olympiada (Ablabi filiam), praefecti quondam praetorio, ei copulaverat coniugem sponsam fratris sui Constantis.