Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Ut vero certaminibus finem vespera dedit incedens, partesque discesserunt ad otium breve, imperator in varia sese consilia diducens et versans, cum excidio Phaenichae diutius imminere, necessariae rationes urgerent, quod munimentum velut insolubile claustrum, hostium excursibus erat obiectum, et serum repelleret tempus: certaturus leviter ibi statuit immorari, alimentis destituendos forsitan cedere existimans Persas. Quod secus atque rebatur evenit.

Cum enim remissius pugnaretur, umente caelo undantes nubes cum tenebris advenere minacibus, assiduisque imbribus ita immaduerat solum, ut luti glutinosa mollities, per eas regiones pinguissimi caespitis, omnia perturbaret. Et super his iugi fragore, tonitrua fulguraque mentes hominum pavidas perterrebant.

Accedebant arcus caelestis conspectus assidui. Quae species unde ita figurari est[*](figurari est, Pet.; itaque igurari et, V; figurari sit, E, Val.) solita, expositio brevis[*](breuis, Val.; dure bis, V.) ostendet. Halitus terrae calidiores et umoris spiramina conglobata in nubes, exindeque disiecta in aspergines parvas, ac radiorum fusione splendida facta, supinantur volubiliter contra ipsum igneum orbem, irimque conformant, ideo spatioso curvamine sinuosam, quod in nostro panditur mundo, quem sphaerae dimidiae parti rationes physicae superponunt.

Cuius species quantum mortalis oculus contuetur, prima lutea visitur, secunda

v2.p.86
flavescens vel fulva, punicea[*](punicea, EAG; pucea, V.) tertia, quarta purpurea, postrema caerulo concreta et viridi.

Hac[*](haec, sugg. by Clark.) autem mixta pulchritudine temperatur, ideo ut terrenae existimant mentes, quod prima eius pars dilutior cernitur, aeri concolor circumfuso, sequens fulva, id est paulo excitatior quam lutea, punicea tertia, quod solis obnoxia claritudini, pro[*](pro, omitted by EG (perhaps rightly, Clark).) reciprocatione[*](reciprocatione, E, Val.; reticatione, V.) spiritus fulgores eius purissime[*](purissime, Erfurdt; purissimos, G; purissimem, V.) e regione deflorat, quarta ideo purpurat, quod intermicante asperginum densitate, per quas oritur, radiorum splendor concipiens[*](splen. dorem concipiens, Madvig; splendorum conspiciens, V.) ostendit aspectum flammeo propiorem, qui color quanto magis diffunditur, concedit in caerulum et virentem.

Arbitrantur alii tune iridis formam rebus apparere mundanis, cum altius delatae nubi crassae radii solis infusi, lucem iniecerint liquidam, quae non reperiens exitum, in se conglobata nimio splendescit attritu, et proximos quidem albo colores a sole sublimiore decerpit, subvirides vero a nubis similitudine superiectae, ut in mari solet usu venire, ubi candidae sunt undae quae litoribus illiduntur, interiores sine ulla concretione caerulae.

Et quoniam indicium est permutationis aurae (ut diximus), a sudo aere nubium concitans globos, aut contra ex concreto mutans in serenam laetitiam

v2.p.88
caelum, ideo apud poetas legimus saepe, Irim de caelo tunc[*](tunc, added by Her.; V omits.) mitti, cum praesentium rerum verti necesse sit status. Suppetunt aliae multae opiniones et variae, quas dinumerare nunc est supervacuum, narratione redire unde digressa est festinante.

His ac talibus imperator inter spem metumque iactabatur, ingravescente hiemis magnitudine, suspectisque[*](suspectisque, G; speratisque, Haupt; superetisque, V (second e del. by V3).) per avios tractus insidiis, inter quae etiam tumultum[*](tumultum, G; turn, preceded by lac. 18 letters, V.) exasperati militis verebatur. Super his urebat eius anxiam mentem, quod velut patefacta ianua divitis domus, irritus propositi reverteretur.

Quas ob res omisso vano incepto, hiematurus Antiochiae redit in Syriam, aerumnosa[*](aerumnosa, Hadr. Val., Haupt; aerumnosam, V.) perpessus et gravia; nec enim levia erant damna quae Persae intulerant,[*](perpessus et int(ulerant), added by Novák; etulerint sed atrotia, V.) sed[*](sed, V, Novák; et, Haupt, Corn.) atrociora diuque deflenda. Evenerat enim hoc, quasi fatali constellatione ita regente diversos eventus, ut ipsum Constantium dimicantem cum Persis, fortuna semper sequeretur afflictior, unde vincere saltim per duces optabat, quod aliquotiens meminimus contigisse.