Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et contra propugnatores cum iam discussurus turrim oppositam aries maximus adventaret, prominentem eius ferream frontem, quae re vera formam effingit arietis, arte subtili illaqueatam altrinsecus, laciniis retinuere longissimis, ne retrogradiens resumeret vires, neve ferire muros assultibus densis contemplabiliter posset, fundentes quoque[*](quoque, G; que, V.) ferventissimam picem. Et diu promotae machinae stabant, muralia saxa perferentes et tela.

Iamque aggeribus cumulatius excitatis, defensores, ni vigilassent, exitium affore iam sperantes, in audaciam ruere praecipitem, et repentino decursu, portis effusi, primosque adorti nostrorum, faces sitellasque ferreas onustas ignibus in arietes magnis viribus iaciebant.

Verum post ambiguam proelii varietatem,[*](varietatem, suggested by Her.; sortema, Novák; uirtutem, V.) plurimi nullo[*](nullo, Haupt, C. F. W. M.; nihil, V.) impetrato intra moenia repelluntur: moxque ex aggeribus quos erexerunt[*](erexerunt, Clark, c.c.; erexerant, EBG; erexerat, V.) Romani, idem Persae propugnaculis insistentes, sagittis incessebantur, et fundis telisque igniferis, quae per tegumenta turrium volitantia, paratis qui restinguerent, plerumque irrita labebantur.

Cumque pauciores utrubique fierent bellatores, et Persae truderentur ad ultima ni potior

v2.p.80
ratio succurrisset, impensiore opera procursus temptabatur ex castris, et eruptione subita multitudinis facta, inter armatos qui portabant ignes amplioribus ordinatis, iaciebantur corbes in materias ferreae, plenae flammarum, et sarmenta aliaque ad ignes concipiendos aptissima.

Et quia conspectum abstulerant fumi nigerrimae nubes, classico excitante in pugnam, legiones procinctae celeri gradu venerunt, et subcrescente paulatim ardore bellandi, cum ventum fuisset ad manus, repente machinae omnes effusis ignibus urebantur praeter maiorem, quam diruptis[*](diruptis, Bent., Gardt.; direptis, V.) restibus quibus e muro iactis implicabatur, virorum fortium acrior nisus aegre semustam extraxit.

At ubi nocturnae tenebrae finem proeliis attulerunt, non in longum militi quies data. Cibo enim exiguo refectus et somno, rectorum monitu excitus, munitiones a muro longe demovit, dimicare succinctius parans per sublimes aggestus, qui iam consummati muris altius imminebant. Utque facile defensuri[*](defensuri, A; defensori, V.) moenia pellerentur, in ipsis aggerum summitatibus binae sunt locatae ballistae, quarum metu ne prospicere quidem posse hostium quisquam crederetur.

His satis provisis, prope ipsum crepusculum triplex acies nostrorum instructa,

v2.p.82
conisque galearum minacius nutans, scalas vehentibus multis, impetum conabatur in muros. Iamque resultantibus armis et tubis, uno parique ardore hinc indeque pugnabatur audaci conflictu, latiusque sese pandente manu[*](manu Romana, Clark, adding manu; Roma, changed to Romanu, V (Romana, V2).) Romana, cum Persas occultari viderent, pavore impositorum aggeribus tormentorum, pulsabant turrim ariete, et cum ligonibus et dolabris et vectibus scalae quoque[*](scalae quoque, Her.; scalisque, G; scaleque, V.) propinquabant utrimque convolante missilium crebritate.

Afflictabant tamen multo vehementius Persas ictus varii ballistarum, tamquam per transennam a clivis structilibus decurrentes. Unde fortunas suas sitas in extremo iam cogitantes, destinatam ruebant in mortem, et partiti munera dimicandi inter necessitatis articulos, relictis qui moenia tuerentur, reserata latenter postica, strictis gladiis valida manus erupit, pone sequentibus aliis, qui flammas occulte portabant.

Dumque Romani nunc instant cedentibus, nunc ultro incessentes excipiunt, qui vehebant foculos repentes incurvi, prunas unius aggesti inseruere iuncturis ramis arborum diversarum, et iunco et manipulis constructi cannarum: qui conceptis incendiorum aridis nutrimentis, iam

v2.p.84
cremabantur, militibus cum intactis tormentis exinde periculose digressis.