Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Verum post ambiguam proelii varietatem,[*](varietatem, suggested by Her.; sortema, Novák; uirtutem, V.) plurimi nullo[*](nullo, Haupt, C. F. W. M.; nihil, V.) impetrato intra moenia repelluntur: moxque ex aggeribus quos erexerunt[*](erexerunt, Clark, c.c.; erexerant, EBG; erexerat, V.) Romani, idem Persae propugnaculis insistentes, sagittis incessebantur, et fundis telisque igniferis, quae per tegumenta turrium volitantia, paratis qui restinguerent, plerumque irrita labebantur.

Cumque pauciores utrubique fierent bellatores, et Persae truderentur ad ultima ni potior

v2.p.80
ratio succurrisset, impensiore opera procursus temptabatur ex castris, et eruptione subita multitudinis facta, inter armatos qui portabant ignes amplioribus ordinatis, iaciebantur corbes in materias ferreae, plenae flammarum, et sarmenta aliaque ad ignes concipiendos aptissima.

Et quia conspectum abstulerant fumi nigerrimae nubes, classico excitante in pugnam, legiones procinctae celeri gradu venerunt, et subcrescente paulatim ardore bellandi, cum ventum fuisset ad manus, repente machinae omnes effusis ignibus urebantur praeter maiorem, quam diruptis[*](diruptis, Bent., Gardt.; direptis, V.) restibus quibus e muro iactis implicabatur, virorum fortium acrior nisus aegre semustam extraxit.

At ubi nocturnae tenebrae finem proeliis attulerunt, non in longum militi quies data. Cibo enim exiguo refectus et somno, rectorum monitu excitus, munitiones a muro longe demovit, dimicare succinctius parans per sublimes aggestus, qui iam consummati muris altius imminebant. Utque facile defensuri[*](defensuri, A; defensori, V.) moenia pellerentur, in ipsis aggerum summitatibus binae sunt locatae ballistae, quarum metu ne prospicere quidem posse hostium quisquam crederetur.

His satis provisis, prope ipsum crepusculum triplex acies nostrorum instructa,

v2.p.82
conisque galearum minacius nutans, scalas vehentibus multis, impetum conabatur in muros. Iamque resultantibus armis et tubis, uno parique ardore hinc indeque pugnabatur audaci conflictu, latiusque sese pandente manu[*](manu Romana, Clark, adding manu; Roma, changed to Romanu, V (Romana, V2).) Romana, cum Persas occultari viderent, pavore impositorum aggeribus tormentorum, pulsabant turrim ariete, et cum ligonibus et dolabris et vectibus scalae quoque[*](scalae quoque, Her.; scalisque, G; scaleque, V.) propinquabant utrimque convolante missilium crebritate.