Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Nec temeritas post haec cessaverat nec consilium; namque dum instrueretur aries vetustus et dissolutus, ut facile veheretur, omni arte omnique virium nisu, et oppugnatorum[*](oppugnatorum, Val.; oppugnaturum, V.) vineae[*](uineae Her.; ui et, G; ueniet, V.) firmitudine summa defensabatur, tormenta nihilo minus et lapidum crebritas atque fundarum ex utraque parte plurimos consumebant, et aggerum moles incrementis celeribus consurgebant, acriorque in dies adulescebat obsidio, multis nostrorum idcirco cadentibus, quod decernentes sub imperatoris conspectu, spe[*](spe, added by G; V omits.) praemiorum, ut possint facile qui essent agnosci, nudantes galeis capita, sagittariorum hostilium peritia fundebantur.

Proin dies et noctes intentae vigiliis cautiores stantes utrubique faciebant. Et Persae aggerum altitudine iam in sublime porrecta, machinaeque ingentis horrore perculsi, quam minores quoque sequebantur, omnes exurere vi maxima nitebantur, et assidue malleolos atque incendiaria tela torquentes, laborabant in cassum, ea re quod umectis coriis et centonibus erant opertae materiae plures, aliae unctae alumine diligenter, ut ignis in eas laberetur innoxius.

Verum has admoventes fortitudine magna, Romani licet difficile

v2.p.78
defensabant, tamen cupiditate potiundi oppidi ne prompta quidem pericula non[*](non, added by Novák; V omits.) contemnebant.

Et contra propugnatores cum iam discussurus turrim oppositam aries maximus adventaret, prominentem eius ferream frontem, quae re vera formam effingit arietis, arte subtili illaqueatam altrinsecus, laciniis retinuere longissimis, ne retrogradiens resumeret vires, neve ferire muros assultibus densis contemplabiliter posset, fundentes quoque[*](quoque, G; que, V.) ferventissimam picem. Et diu promotae machinae stabant, muralia saxa perferentes et tela.

Iamque aggeribus cumulatius excitatis, defensores, ni vigilassent, exitium affore iam sperantes, in audaciam ruere praecipitem, et repentino decursu, portis effusi, primosque adorti nostrorum, faces sitellasque ferreas onustas ignibus in arietes magnis viribus iaciebant.