Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

At Persae quia tendere iam introrsus autumno praecipiti haedorumque iniquo[*](haedorumqueiniquo, Pet.; haedorum quem pro, V.) sidere exorto prohibebantur, captives agentes et praedas, remeare cogitabant ad sua.

Inter haec tamen funera direptionesque civitatis excisae, Aeliano comite et tribunis, quorum efficacia diu defensa sunt moenia, stragesque multiplicatae Persarum, patibulis sceleste suffixis, Iacobus et Caesius, numerarii apparitionis magistri equitum aliique protectores, post terga vinctis manibus ducebantur, Transtigritanis qui sollicita quaerebantur industria, nullo infimi summique discrimine, ad unum omnibus contruncatis.

Uxor vero Craugasii, quae retinens pudorem inviolatum, ut matrona nobilis colebatur, maerebat velut orbem alium sine marito visura, quamquam sperabat documentis praesentibus altiora.

In rem itaque consulens suam, et accidentia longe

v1.p.516
ante prospiciens, anxietate bifaria stringebatur, viduitatem detestans et nuptias. Ideo familiarem suum perquam fidum, regionumque Mesopotamiae gnarum, per Izalam montem, inter castella praesidiaria duo Maride et Lorne introiturum, Nisibin occulte dimisit, mandatis arcanisque vitae secretioris, maritum exorans, ut auditis quae contigerint, veniret secum beate victurus.

Quibus conventis,[*](conventis, Damsté, cf. Livy xxx. 43, 7; contents, V; contextis, Cornelissen, Petschenig.) expeditus viator per saltuosos tramites et frutecta, Nisibin passibus citis ingressus, causatusque se domina nusquam visa, et forsitan interempta, data evadendi copia castris hostilibus abscessisse, et ideo ut vilis neglectus, docet Craugasium gesta; moxque accepta fide quod si tuto licuerit, sequetur coniugem libens, evasit, exoptatum mulieri nuntium ferens, quae hoc cognito per Tamsaporem ducem supplicaverat regi, ut si daretur facultas, antequam Romanis excederet finibus, in potestatem suam iuberet propitius maritum adscisci.

Praeter spem itaque omnium digresso advena repentino, qui postliminio reversus, statim sine ullius evanuit conscientia, perculsus suspicione dux Cassianus, praesidentesque ibi proceres alii, minitantes ultima Craugasium incessebant, non sine eius

v1.p.518
voluntate vel venisse vel abisse hominem clamitantes.

Qui proditoris[*](proditoris, W2, Lind.; proditores, V.) metuens crimen, impendioque sollicitus, ne transitione perfugae uxor eius superesse doceretur et tractari piissime, per simulationem matrimonium alterius splendidae virginis affectavit. Et velut paraturus necessaria convivio nuptiali, egressus ad villa octavo lapide ab urbe distantem, concito equo ad Persarum vastatorium globum, quem didicerat adventare, confugit, susceptusque aventer, qui esset ex his cognitus quae loquebatur, Tamsapori post diem traditur quintum, perque eum regi oblatus, opibus et necessitudine omni recuperata cum coniuge, quam paucos post menses amiserat, erat[*](amiserat,erat, Her.; amisit, erat, Val.; amiserat, V.) secundi loci post Antoninum, ut ait poeta praeclarus longo proximus intervallo.

Ille enim ingenio et usu rerum diuturno firmatus, consiliis validis sufficiebat in cuncta quae conabatur, hic natura simplicior, nominis tamen itidem pervulgati. Et haec quidem haut diu postea contigerunt.

Rex vero licet securitatem praeferens[*]( praeferens, Val., Bentley; referens, V2 (refens, V).) vultu, exultansque specie tenus urbis excidio videbatur, profundo tamen animi graviter aestuabat, reputans in obsidionalibus malis saepe luctuosas se pertulisse iacturas multoque ampliores se ipsum populos perdidisse, quam e nostris ceperat vivos, vel certe per diversas fuderat pugnas, ut apud Nisibin aliquotiens evenit, et Singaram, parique modo cum septuaginta

v1.p.520
tresque dies Amidam multitudine circumsedisset armorum, triginta milia perdidit bellatorum, quae paulo postea per Discenen tribunum et notarium numerata sunt, hac discretione facilius, quod nostrorum cadavera mox caesorum fatiscunt ac[*](ac, Kellerbauer; et, EBG; V, see note 2.) diffluunt,[*](diffluunt, C. F. W. Müller; fatiscunctaede fluunt (nc from m, V2), V.) adeo ut nullius mortui facies post quatriduum agnoscatur, interfectorum vero Persarum inarescunt in modum stipitum corpora, ut nec liquentibus membris, nec sanie perfusa, madescant, quod vita parcior facit, et ubi nascuntur exustae caloribus terrae.