Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Accitis igitur regis imperio proeliatoribus[*](proeliatoribus, vulgo; praedatoribus, V. oppilatae, Gronov. pater;) universis, strictoque comminus ferro, cum sanguis utrubique immensis caedibus funderetur, oppilatae[*](oppletae, W2; appellate, V.) sunt corporibus fossae latiorque via ideo pandebatur, et concursu copiarum ardenti iam

v1.p.510
civitate oppleta, cum omnis defendendi vel fugiendi spes esset abscisa, pecorum ritu armati et imbelles sine sexus discrimine truncabantur.

Itaque vespera tenebrante, cum adhuc licet iniqua reluctante fortuna, multitudo nostrorum manu conserta distringeretur, in abstrusa quadam parte oppidi cum duobus aliis latens, obscurae praesidio noctis postica per quam nihil servabatur evado, et squalentum peritia locorum, comitumque adiutus celeritate, ad decimum lapidem tandem perveni.

In qua statione lenius recreati, cum ire protinus pergeremus, et incedendi nimietate iam superarer, ut insuetus ingenuus, offendi dirum aspectum, sed fatigato mihi lassitudine gravi levamen impendio tempestivum.

Fugaci equo nudo et infreni calonum quidam sedens (ne labi possit) ex more habenam qua ductabatur sinistra manu artius illigavit, moxque decussus, vinculi nodum abrumpere nequiens, per avia saltusque membratim discerptus, iumentum exhaustum cursu pondere cadaveris detinebat, cuius dorsuali[*](dorsuali, Langen; dorsuatis, V.) comprensi servitio usus in tempore, cum eisdem sociis ad fontes sulphureos aquarum, suapte natura calentium, aegre perveni.

Et quia per aestum arida siti reptantes, aquam diu quaeritando, profundum bene[*](bene, Lind.; paenae, V; pene, WBG.) vidimus puteum, et neque descendendi prae

v1.p.512
altitudine, nec restium aderat copia, necessitate docente postrema, indumenta lintea, quibus tegebamur,[*](tegebanur, BGA; tegebatur, V; lectulus tegebatur, Clark.) in oblongos discidimus pannulos, unde explicato fune ingenti, centonem quem sub galea unus ferebat e nostris, ultimae aptavimus summitati, qui per[*](qui per, added in G (lac. indicated by Clark).) funem coniectus, aquasque hauriens ad peniculi modum, facile sitim qua urgebamur[*](urgebamur, Her.; hauriebamur, EBG; hariebamur, V.) exstinxit.

Unde citi ferebamur ad flumen Euphratem, ulteriorem ripam petituri per navem, quam transfretandi causa iumenta et homines, in eo tractu diuturna consuetudo locarat.

Ecce autem Romanum agmen cum equestribus signis disiectum, eminus cernimus, quod persequebatur multitude Persarum, incertum unde impetu tam repentino terga viantum aggressa.

Quo exemplo terrigenas illos, non sinibus terrae emersos, sed exuberanti pernicitate credimus natos, qui quoniam inopini per varia visebantur, σπαρτοί vocitati, humo exsiluisse, vetustate rem[*]( rem, Novák, Her.; materiem, Kiessling; ut cetera, G; rem viatere (see note 5), V.) fabulosius extollente, sunt aestimati.

Hoc malo[*](malo (for viatere, Her.), put after hoc by G.) conciti, cum omne iam esset in celeritate salutis praesidium, per dumeta et silvas montes petimus celsiores, exindeque Melitinam minoris Armeniae oppidum venimus,

v1.p.514
mox[*](mox, Pet.; ubi, W2, vulgo; uos, V.) repertum ducem comitatique[*](comitatique, Her.; comitatumque, Gardt.; comitateque, V.) iam profecturum, Antiochiam revisimus insperati.[*](insperati.At, Her.; interea Sapor et, G; iam impetrata re, Clark; iamimperator et, V (im, added by V2).)