Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et erat ratio iusta querellarum. Inter tot enim rerum probabilium cursus, articulosque necessitatum ancipites, sudoribus Gallicanis miles exhaustus, nec donativum meruit nec stipendium, iam inde ut Iulianus illo est missus, ea re quod nec ipsi quod daret suppetere poterat usquam, nec Constantius erogari more solito permittebat.

Hocque exinde claruit fraude potius quam tenacitate committi, quod cum idem Caesar petenti ex usu gregario cuidam, ut barbas detonderet, dedisset aliquid vile, contumeliosis calumniis appetitus est a Gaudentio notario, ad explorandos eius actus diu morato per Gallias, quem postea ipse interfici iusserat, ut[*](ut, added by EG; V omits.) loco monstrabitur competenti.

v1.p.358

Lenito tandem tumultu, non sine blanditiarum genere vario, contextoque navali ponte transito Rheno,[*](transito Rheno, tr. by Clark, Novák, c.c.; R. flumine transito, Her.; R. transito, V.) terris Alamannorum calcatis, Severus magister equitum, bellicosus ante haec et industrius, repente .