Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Longe autem aliter accidit. Frugibus enim nondum etiam maturis, miles, expensis quae portabat, nusquam reperiens victus, extrema minitans Iulianum compellationibus incessebat et probris, Asianum appellans Graeculum et fallacem, et specie sapientiae stolidum. Utque inveniri solent quidam inter armatos verborum volubilitate conspicui, haec et similia multa strepebant:

Quo trahimur spe meliorum abolita,

v1.p.356
olim quidem dura et perpessu asperrima per nives tolerantes et acumina crudelium pruinarum? Sed nunc (pro nefas!) cum ultimis hostium fatis instamus, fame, ignavissimo mortis genere tabescentes.

Et nequi nos turbarum existimet concitores, pro vita loqui sola testamur, non aurum neque argentum petentes, quae olim nec contrectare potuimus nec videre, ita nobis negata, velut contra rem publicam, tot suscepisse labores et pericula confutatis.