Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Statimque ne alacritas intepesceret pugnatorum, impositi lintribus, per abdita ducti, velites expediti occuparunt latibula Sarmatarum, quos repentinus fefellit aspectus, gentiles lembos et nota remigia conspicantes.

Ubi vero procul micantibus telis, quod verebantur, propinquare senserunt, ad suffugia locorum palustrium se[*](se, added by NG (deleted by Löfstedt); V omits.) contulerunt, eosque secutus infestius miles, caesis plurimis ibi victoriam repperit, ubi nec caute posse consistere, nec audere aliquid credebatur.

Post absumptos paene diffusosque Amicenses, petiti sunt sine mora Picenses, ita ex regionibus appellati conterminis; quos tutiores fecere sociorum aerumnae, rumorum assiduitate compertae. Ad quos opprimendos, (erat enim arduum sequi per diversa conspersos, imprudentia viarum arcente,) Taifalorum auxilium et Liberorum adaeque Sarmatarum assumptum est.

Cumque auxiliorum agmina locorum ratio separaret, tractus contiguos Moesiae sibi miles elegit, Taifali proxima

v1.p.392
suis sedibus obtinebant, Liberi terras occupaverant e regione sibi oppositas.