Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Incitante itaque fervore certaminum, fructuque vincendi, consurrectum est in perniciem eorum qui deseruerant[*](deseruerant, suggested by Clark, c.c.; deseruere, V.) proelia, vel in tuguriis latitantes occultabantur. Hos, cum ad loca venisset avidus barbarici sanguinis miles, disiectis culmis levibus obtruncabant, nec quemquam casa, vel trabibus compacta firmissimis, periculo mortis extraxit.

Denique cum inflammarentur omnia nullusque latere iam posset, cunctis vitae praesidiis circumcisis, aut obstinate igni peribat absumptus, aut incendium vitans, egressusque uno supplicio declinato, ferro sternebatur hostili.

Fugientes tamen aliqui tela, incendiorumque magnitudinem, amnis vicini se commisere gurgitibus, peritia nandi ripas ulteriores occupare posse sperantes, quorum plerique summersi necati sunt, alii iaculis periere confixi, adeo ut abunde cruore diffuso, meatus fluminis spumaret immensi; ita per elementum utrumque, Sarmatas vincentium ira virtusque delevit.

Placuerat igitur post hunc rerum ordinem

v1.p.390
cunctis adimi spem omnem vitaeque solacium. Et post lares incensos, raptasque familias, navigia iussa sunt colligi, ad indagandos eos quos a nostrorum acie ulterior discreverat ripa.