Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

At Persae in oriente per furta et latrocinia potius quam (ut solebant antea) per concursatorias pugnas, hominum praedas agitabant et pecorum, quas[*](quas, C. F. W. Müller; quis, V.) non numquam lucrabantur ut repentini, aliquotiens superati multitudine militum amittebant, interdum nihil conspicere[*](conspicere, C. F W. Miller (con from cu in percumittebantur of V); prospicere, V.) prorsus quod poterat rapi permittebantur.

Musonianus tamen praefectus praetorio, multis (ut ante diximus) bonis artibus eruditus, sed venalis et flecti a veritate pecunia facilis, per emissarios quosdam, fallendi perstringendique gnaros, Persarum scitabatur consilia, assumpto in deliberationes huius modi Cassiano Mesopotamiae duce, stipendiis et discriminibus indurato diversis.

Qui cum fide concinente speculatorum aperte cognossent Saporem in extremis regni limitibus, suorum sanguine fuso multiplici, aegre propulsare gentes infestas, Tamsaporem ducem parti nostrae contiguum, occultis per ignotos milites temptavere colloquiis, ut si copiam fors dedisset, suaderet regi per litteras pacem tandem aliquando cum principe Romano firmare, ut hoc facto ab occidentali latere omni[*](ab occidentali latere omni (ab unolatere, scripseram), Novák; a latere damni, Clark, Mommsen; latere adomnis, V.) securus, perduelles involaret[*](inuolaret, Novák; aduolaret, V.) assiduos.

Paruit Tamsapor, hisque fretus refert ad regem, quod bellis acerrimis Constantius implicatus, pacem postulat precativam. Dumque ad

v1.p.242
Chionitas et Eusenos[*](Cusenos, Marquart.) haec scripta mittuntur, in quorum confiniis agebat hiemem Sapor, tempus interstitit longum.