Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Haec dum per eoas partes et Gallias pro captu temporum disponuntur, Constantius quasi cluso[*](quasi cluso, Her.; quam recluso, V.) Iani templo stratisque hostibus cunctis, Romam visere gestiebat, post Magnenti exitium absque nomine ex sanguine Romano triumphaturus.

Nec enim gentem ullam bella cientem per se superavit, aut victam fortitudine suorum comperit ducum, vel addidit quaedam imperio, aut usquam in necessitatibus summis primus vel inter primos est visus, sed ut pompam nimis extentam, rigentiaque auro vexilla, et pulcritudinem stipatorum ostenderet agenti tranquillius populo, haec vel simile quicquam videre nec speranti umquam nec optanti.

Ignorans fortasse, quosdam veterum principum in pace quidem lictoribus fuisse contentos, ubi vero proeliorum ardor nihil perpeti poterat segne, alium anhelante rabido flatu ventorum lenunculo se commisisse piscantis, alium ad Deciorum exempla vovisse pro re publica spiritum, alium

v1.p.244
hostilia castra per semet ipsum cum militibus infimis explorasse, diversos denique actibus inclaruisse magnificis, ut glorias suas posteritatis celebri memoriae[*](memoriae, Kiessling; memoria, V.) commendarent.

Ut igitur multa quaeque consumpta sunt in apparatu regio, pro meritis cuilibet munera reddita,[*](regio reddita, BG in lac. of 17 letters.) secunda Orfiti praefectura, transcurso Ocriculo, elatus honoribus magnis, stipatusque agminibus formidandis, tamquam acie ducebatur instructa, omnium oculis in eum[*](eum, Bentley, Günther; eo, V.) contuitu pertinaci intentis.