Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Cui spadonum veterum hunc comparare debeam,

v1.p.230
antiquitates replicando complures invenire non potui. Fuerunt enim apud veteres (licet oppido pauci) fideles et frugi, sed ob quaedam vitia maculosi. Inter praecipua enim, quae eorum quisque studio possederat vel ingenio, aut rapax aut feritate contemptior fuit, aut propensior ad laedendum, vel regentibus[*](regentibus, Erfurdt, Mommsen; clientibus, Val.; largientibus, Novák; ligendi mus, V.) nimium blandus, aut potentiae fastu superbior; ex omni latere autem ita paratum,[*](paratum, Damsté, cf. Cic. in Cat. iii. 7, 17; peritum, V.) neque legisse me neque audisse confiteor, aetatis nostrae testimonio locupleti confisus.

Verum si forte scrupulosus quidam lector antiquitatum, Menophilum Mithridatis Pontici regis eunuchum, nobis opponat, hoc monitu recordetur, nihil super eo relatum praeter id solum, quod in supremo discrimine gloriose monstravit.

Ingenti proelio superatus a Romanis et Pompeio rex praedictus, fugiensque ad regna Colchorum, adultam filiam nomine Drypetinam, vexatam asperitate morborum, in castello Sinhorio huic Menophilo commissam reliquit. Qui virginem omni remediorum solacio plene curatam, patri tutissime servans, cum a Mallio Prisco, imperatoris legato, munimentum quo claudebatur obsideri coepisset, defensoresque eius deditionem meditari sentiret, veritus ne parentis opprobrio puella nobilis captiva superesset[*](superesset, H2BG; superasset, V.) et violata, interfecta illa mox

v1.p.232
gladium in viscera sua compegit. Nunc redeam unde diverti.

Superato ut dixi Marcello, reversoque[*](reuersoque, Lind; euersoque, V.) Serdicam, unde oriebatur, in castris Augusti per simulationem tuendae maiestatis imperatoriae, multa et nefanda perpetrabantur.[*](perpetrabantur G; perpetrabant, V.)