Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Res monuit super hoc eodem Eutherio pauca subserere, forsitan non credenda, ea re quod si Numa Pompilius vel Socrates bona quaedam dicerent de spadone, dictisque religionum adderent fidem, a veritate descivisse arguebantur. Sed inter vepres rosae nascuntur, et inter feras non nullae mitescunt, itaque carptim eius praecipua, quae sunt comperta, monstrabo.
Natus in Armenia sanguine libero, captusque a finitimis hostibus, etiam tum parvulus
Is praepositus cubiculi etiam Iulianum aliquotiens corrigebat, Asiaticis coalitum moribus, ideoque levem. Denique digressus ad otium, asscitusque postea in palatium, semper sobrius et in primis consistens, ita fidem continentiamque virtutes coluit amplas, ut nec prodidisse aliquando arcanum, nisi tuendae causa alienae salutis, nec exarsisse cupidine plus habendi arcesseretur, ut ceteri.
Unde factum est ut subinde Romam secedens, ibique fixo domicilio consenescens, comitem circumferens conscientiam bonam, colatur a cunctis ordinibus et ametur, cum soleant id genus homines post partas ex iniquitate divitias latebras captare secretas, ut lucifugae vitantes multitudinis laesae conspectus.