Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Illud autem non dubitatur, quod cum esset aliquando virtutum omnium domicilium Roma, ingenuos advenas plerique nobilium, ut Homerici bacarum suavitate Lotophagi, humanitatis multiformibus officiis retentabant.

Nunc vero inanes flatus quorundam, vile esse quicquid extra urbis pomerium nascitur aestimant praeter orbos et caelibes, nec credi potest qua obsequiorum diversitate coluntur homines sine liberis Romae.

v1.p.50

Et quoniam apud eos, ut in capite mundi, morborum acerbitates celsius dominantur, ad quos vel sedandos omnis professio medendi torpescit, excogitatum est adminiculum sospitale, nequi amicum perferentem similia videat, additumque est cautioribus[*](cautioribus, Bentley, cautionibus, V.) paucis remedium aliud satis validum, ut[*](ut, added by Lind.; V omits.) famulos percontatum missos quem ad modum valeant noti hac[*](noti hac, G; non hac, EB; non haec, V.) aegritudine colligati, non ante recipiant domum, quam lavacro purgaverint corpus. Ita etiam alienis oculis visa metuitur labes.

Sed tamen haec cum ita tutius observentur, quidam vigore artuum imminuto, rogati ad nuptias, ubi aurum dextris manibus cavatis offertur, impigre vel usque Spoletium pergunt. Haec nobilium sunt[*](sunt, Kiessling; est, V.) instituta.

Ex turba vero imae sortis et paupertinae, in tabernis aliqui pernoctant vinariis, non nulli sub velabris[*](nonnulli sub velabris (nonnulli, G; uelariis, Gardt.), Her.; [ul_]ariis non nullis velabris, V.) umbraculorum theatralium latent, quae, Campanam imitatus lasciviam, Catulus in aedilitate sua suspendit omnium primus; aut pugnaciter aleis certant, turpi sono fragosis naribus introrsum reducto spiritu concrepantes; aut quod est studiorum omnium maximum ab ortu lucis ad vesperam sole fatiscunt vel pluviis, per minutias[*](per minutias, Lind.; perminuas, V.) aurigarum

v1.p.52
equorumque praecipua vel delicta scrutantes.

Et est admodum mirum videre plebem innumeram, mentibus ardore quodam infuso, e dimicationum curulium eventu pendentem. Haec similiaque memorabile nihil vel serium agi Romae permittunt. Ergo redeundum ad textum.