Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Homines enim eruditos et sobrios, ut infaustos et inutiles vitant, eo quoque accedente, quod et nomenclatores, assueti haec et talia venditare, mercede accepta, lucris quosdam et prandiis inserunt subditicios ignobiles et obscure.

Mensarum enim voragines et varias voluptatum illecebras, ne longius progrediar, , illuc transiturus, quod quidam per ampla spatia urbis, subversasque silices, sine periculi metu properantes equos velut publicos, ignitis[*](ignitis, Pet.; signatis, V.) quod dicitur calcibus[*](calcibus, Bentley, Traube; calcis, V.) agitant, familiarium agmina tamquam praedatorios globos post terga trahentes, ne Sannione quidem (ut ait comicus) domi relicto. Quos imitatae matronae complures, opertis capitibus et basternis, per latera civitatis cuncta discurrunt.

Utque proeliorum periti rectores primo catervas densas opponunt et fortes, deinde leves armaturas,

v1.p.46
post iaculatores ultimasque subsidiales acies (si fors adegerit) iuvaturas, ita praepositis urbanae familiae suspense digerentibus atque[*](atque, added by Novák, cf. Livy, xxii. 59, 16; xxvii. 50, 6; V omits.) sollicite, quos insignes faciunt virgae dexteris aptatae, velut tessera data castrensi, iuxta vehiculi frontem omne textrinum incedit: huic atratum coquinae iungitur ministerium, dein totum promisce servitium, cum plebeis de vicinitate coniunctis; postrema multitudo spadonum a senibus in pueros desinens, obluridi distortaque lineamentorum compage deformes, ut quaqua incesserit quisquam, cernens mutilorum hominum agmina, detestetur memoriam Samiramidis reginae illius veteris, quae teneros mares castravit omnium prima, velut vim iniectans naturae, eandemque ab instituto cursu retorquens, quae inter ipsa oriundi crepundia, per primigenios seminis fontes, tacita quodam modo lege vias propagandae posteritatis ostendit.

Quod cum ita sit, paucae domus studiorum seriis cultibus antea celebratae, nunc ludibriis ignaviae torpentis[*](torpentis, vulgo; torrentes, V.) exundant, vocabili sonu, perflabili tinnitu fidium resultantes. Denique pro philosopho cantor, et in locum oratoris doctor artium ludicrarum accitur, et bibliothecis ritu in perpetuum clausis, organa fabricantur hydraulica, et lyrae ad speciem[*](ad, BG in E2; de specie, Eyssen.; de speciem, V.) carpentorum ingentes, tibiaeque et histrionici gestus instrumenta non levia.

v1.p.48

Postremo ad id indignitatis est ventum, ut cum peregrini ob formidatam haud ita dudum alimentorum inopiam pellerentur ab urbe praecipites, sectatoribus disciplinarum liberalium, impendio paucis, sine respiratione ulla extrusis, tenerentur mimarum [*](adsaeculae, V.) veri, quique id simularunt ad tempus, et tria milia saltatricum, ne interpellata quidem, cum choris totidemque remanerent magistris.

Et licet, quocumque oculos flexeris, feminas affatim multas spectare cirratas, quibus (si nupsissent) per aetatem ter iam nixus poterat suppetere liberorum, ad usque taedium pedibus pavimenta tergentis, iactari volucriter[*]( uolucriter, Gronov; uoluetur, V.) gyris, dum exprimunt innumera simulacra, quae finxere theatrales.