Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Hac ita persuasione reducti intra moenia bellatores, obseratis undique portarum aditibus, propugnaculis insistebant et pinnis, congesta undique saxa telaque habentes in promptu, ut si quis se proripuisset citerius,[*](proripuisset, EBG; p. citerius, Gronov, Fletcher; p. interius, Val.; proripuisse (lac. 3 letters) terius, V.) multitudine missilium sterneretur et lapidum.

Illud tamen clausos vehementer angebat, quod captis navigiis, quae frumenta vehebant per flumen, Isauri quidem alimentorum copiis affluebant, ipsi vero solitarum rerum cibo iam , inediae propinquantis aerumnas exitialis horrebant.

Haec ubi latius fama vulgasset, missaeque relationes assiduae Gallum Caesarem , quoniam magister equitum longius ea tempestate , iussus comes Orientis Nebridius, contractis undique militaribus copiis, ad periculo civitatem amplam et opportunam, studio properabat ingenti. Quo cognito abscessere latrones, nulla re amplius memorabili gesta, (ut solent,) avia montium petiere celsorum.

v1.p.24

Eo adducta re per Isauriam, rege Persarum bellis finitimis illigato, repellenteque a collimitiis suis ferocissimas gentes, quae mente quadam versabili hostiliter eum saepe incessunt, et in nos arma moventem aliquotiens iuvant, Nohodares quidam nomine e numero optimatum, incursare Mesopotamiam quotiens copia dederit ordinatus, explorabat nostra sollicite, si repperisset usquam locum, vi subita perrupturus.

Et quia Mesopotamiae tractus omnes crebro inquietari sueti, praetenturis et stationibus servabantur agrariis, laevorsum flexo itinere, Osdroenae extimas partes, novum parumque aliquando temptatum commentum aggressus; quod si impetrasset, fulminis modo cuncta vastarat. Erat autem quod cogitabat huius modi.

Batnae municipium in Anthemusia Macedonum manu priscorum, ab Euphrate flumine brevi spatio disparatur, refertum mercatoribus opulentis, ubi annua sollemnitate prope Septembris initium mensis, ad nundinas magna promiscuae fortunae convenit , ad commercanda quae Indi mittunt et Seres, aliaque[*](aliaque, A, Kiessling; alia, V.) plurima vehi terra marique consueta.

Hanc regionem praestitutis celebritati diebus, invadere parans dux ante dictus, per solitudines Aboraeque amnis herbidas ripas,

v1.p.26
suorum indicio proditus, qui admissi flagitii metu exagitati, ad praesidia descivere Romana, absque ullo egressus effectu, deinde tabescebat immobilis.