Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Unde temptatis ad discrimen ultimum artibus militum,[*](militum, Clark; multum, V; multis, Val.) cum nihil impetraretur, pavore vique extrusi, et quo tenderent ambigentes, venere prope oppidum Laranda.

Ibi victu recreati et quiete, postquam abierat timor, vicos opulentos adorti, equestrium adiumento cohortium, quae casu propinquabant, nec resistere planitie porrecta conati, digressi sunt, retroque cedentes,[*](cedentes, Novak; concedentes, V.) omne iuventutis robur relictum in sedibus acciverunt.

Et quoniam inedia gravi afflictabantur, locum petivere Paleas nomine, vergentem in mare, valido muro

v1.p.20
firmatum, ubi conduntur nunc usque commeatus, distribui militibus omne latus Isauriae defendentibus assueti. Circumstetere igitur hoc per triduum et trinoctium, et cum neque acclivitas ipsa sine discrimine posset adiri[*](possit adiri, EbG; possit adire, V; posset, A, put before adiri by Clark.) letali, nec cuniculis quicquam geri, nec procedebat ullam obsidionale commentum, maesti excedunt, postrema vi subigente maiora viribus aggressuri.

Proinde concepta rabie saeviore, quam desperatio incendebat et fames, amplificatis viribus, ardore incohibili in excidium urbium matris Seleuciae efferebantur, quam comes tuebatur Castricius, tresque legiones bellicis sudoribus induratae.

Horum adventum praedocti speculationibus fidis, rectores militum tessera data sollemni, armatos omnes celeri eduxere procursu, et agiliter praeterito Calycadni fluminis ponte, cuius undarum magnitudo murorum alluit turres, in speciem locavere pugnandi. Neque tamen exsiluit quisquam, nec permissus est . Formidabatur enim flagrans vesania manus, et superior numero, et ruitura sine respectu salutis in ferrum.

Viso itaque exercitu procul, auditoque liticinum cantu, represso gradu parumper stetere praedones, exsertantesque minaces gladios postea lentius incedebant.

Quibus occurrere bene pertinax miles explicatis ordinibus parans, feriens scuta, qui habitus iram pugnantium concitat

v1.p.22
et dolorem, proximos iam gestu terrebat. Sed eum in certamen alacriter consurgentem, revocavere ductores, rati intempestivum anceps subire certamen, cum haut longe muri distarent, quorum tutela securitas poterat in solido locari cunctorum.