Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

A Iohanne prius quaeramus baptista, quem ipse saluator testem suum esse professus est. ait enim inter cetera de domino: qui de sursum uenit, super omnes est; qui [*]( 6 cf. Ioh. 8, 44 8 Ioh. 8, 44 11 cf. Gen. 4, 9 19 cf. Gen. 15, 6 (Rom. 4, 8 etc.) 24 cf. loh. 1, 15 etc. 26 Ioh. 3, 31. 32 ) [*](>/.P) [*]( 3 aolnnt M perimernnt GA 4 quia om. X 6 ipaum (ps in ras.) N loqaij loquitur CNX 8 abiecit N 10 condempnare C qaod M 13 dixit esse GA 17 imita.ti C dicetur .(corr.) M 19 ipte prior X nomini NX 20 dicimus M 22 argumento GA 23 esse (add. m4 mg. neganti) M 26 super eat omnes (corr.) C )

152
autem de terra est, de terra et loquitur; qui uero de caelo uenit, quod uidit et audiuit, testificatur et testimonium eius nemo accipit. ecce Iohannes omnes secum pariter ad conparationem domini terrestres appellat, quia illum de caelis testatur uenisse, ceteros uero omnes de terra esse, hoc est de inferioribus. et ipse dominus inter cetera eadem loquitur dicens: non enim descendi de caelo ut faciam uoluntatem meam, sed uoluntatem eius, qui me misit. patris. et iterum dominus inter alia hoc sensu loquitur dicens: et nunc dico uobis, quia ego rogabo patrem. ipse enim pater diligit uos, quia uos me diligitis et creditis quia ego a deo exiui patre et ueni in hunc mundum; iterum relinquo mundum et uado ad patrem. tunc uidentes discipuli manifeste illum esse locutum dicunt ei: ecce nunc palam loqueris et prouerbium nullum dicis; nunc scimus quoniam scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget; in hoc credimus, quoniam a deo existi. haec interpretatione non indigent, quippe cum ista summa sit religionis nostrae, ut Christum ante carnem in caelis cum deo fuisse credamus ut filium apud patrem.