Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Diabolus non speciale nomen est, sed commune. in quocumque enim opera diaboli fuerint inuenta, sine dubio [*]( 4 cf. Act. passim 19 Ioh. 8, 44 ) [*](def. F) [*]( * 1 arguet C 3 compraesum. C 4 cu (add. ius s. 1.) N commu»nicaruiit N communicauerunt GA 7 ammitteret (pr. m exp. et eras. A) X 8 saluatorem (corr.) MN 9 aperte quae CFG manifesta GA 12 currentes (pr. r in ras.) C 14 d(a)emoniatici MKX (exp. et eras. ti A) daemoniaci C recuberata CF 20 de] ex GA patris (atr in ras.) N 26 quocum M (add. que s. l.), C )

151
diabolus appellandus est. operis enim nomen est, non naturae. itaque hoc in loco patrem Iudaeorum Cain significat, cuius imitatores uolentes esse saluatorem peremerunt Iudaei. hunc dicit, quia se parricidio maculauit et reum fecit mortis, in ueritate non stetisse. ab ipso autem forma data est fratricidii. istum ipsum dicit, cum loquitur mendacium, de suis propriis loqui, ut ostenderet unum quemque non nisi propria uoluntate peccare. sed quia imitator diaboli est, adiecit: quia mendax eat, sicut et pater eius. hic enim ut primum hominem morte condemnaret, simulauit se nescisse quid praeceptum fuisset a deo. similiter et Cain interrogatus finxit se nescire, ubi esset frater suus Abel, quem occiderat. hoc ergo in loco diabolum Cain esse dixit, patrem autem eius diabolum, cuius opera secutus est; diaboli enim filius diabolus est. sed diabolus ille, qui et satanas, patrem in malitia sua nullum habet; ipse enim sibi in malo auctor est. prior enim ipse peccauit, ac per hoc quicumque imitati illum fuerint filii eius dicentur, et ille pater eorum. etenim nos in fide Abraham patrem habemus, quia prior ipse credidit deo, ac per hoc nomine eius censemur; fideles enim dicimur sicut et ille.