Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Saluator hypocrisin Iudaeorum multis uult exemplis arguere maiora ostendens admissa in lege et nullum ausum fuisse accusare, ut non solum semel et iterum sabbatum in lege uiolatum monstraret, uerum etiam sacerdotalem panem ipso sacerdote concedente praesumptum inlicite et, quod maius est, a sublimi auctoritate uiris. primus enim Iesus Naue diuino praecepto sabbatum non seruauit, quo facto muri Hiericho ultro ceciderunt. quantum profuit sabbatum non custodisse, sed fidem! et Machabaei, cum prius caesi fuissent. sabbatis dimicarunt et de hostibus triumpharunt et sacerdotes, ut dominicis caerimoniis inseruirent, in templo sabbatum contemnebant. Dauid autem iam unctus in regem. postquam dei uirtute interfectum armis spoliauit allofilum in itinere positus, necessitatem famis passus a sacerdote panem accepit. quem non illi licebat manducare - sed excepta necessitate non licebat; licitum autem erat, si necessitas exegisset -; denique sacerdos uidens necessitatem non negauit et Dauid a deo electus sine cunctatione accepit. [*]( 1 cf. Luc. 6, 1-4. Matth. 12, 1-4. Marc. 2, 23—26 14 cf. Ios. 6, 15. 20 17 cf. I Mach. 2, 38-44 18 cf. Num. 28, 9. 10 20 cf. 1 Beg. 21, 6 (7), ) [*](*l\'.P) [*](1 ut om. FB 3 confrigantes MNFB confringentes CGA 5 dicebat M 6 uidemur M 8 sabb M 9 hypocrisin] pocris sin F pro- . crismn X 10 nullam M 14 iesu C hiesua GA 15 praecepta M 17 primus FB primis GA 18 dimicauerant X triumphauerunt X 21 armis] carnis X espoliauit F ex(s)poliauit X alophilum NFG 22 accipit CGA 24, liticum M exigisset GA 26 contagione GA accipit C acceperit N-)

110

Talis causa est et sabbati, quare et circumcidi in sabbato non prohibetur. haec enim, quae periculosa non sunt, sic seruanda mandata sunt, ut non obsit, si ex necessitate fuerint admissa, quia non ad salutem, sed ad reuerentiam mandata sunt, illud autem quod omnino non licet semper non licet nec aliqua necessitate mitigatur, ut admissum non obsit. est enim semper inlicitum quod legibus, quia criminosum est, prohibetur. superiora autem illa, quae diximus aliquando licere, talia sunt, qualia ieiunia legitima, quae in necessitate soluta non faciunt reos, si stomachi fuerit causa aut infirmitas febrium. haec igitur scientes dolosi Iudaei discipulos accusabant, quasi sabbatum uiolarent, sicut supra dictum est. saluator autem noluit illis de tempore impletae legis praeiudicare, ne plus ad insaniam prosilirent, sed de praeterito, unde sabbatum uindicandum magis putabant, calumniosos illos ostendit, et non solum in sabbati causa, sed et in sacerdotali pane confusi sunt, sicut supra ostensum est.