Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quo modo ergo quibusdam uidetur de spiritu sancto saluatorem dixisse: spiritus ubi uult spirat et uocem eius audis, sed nescis, unde ueniat uel quo eat. cum constet exempli causa locutum haec saluatorem? denique subiecit: sic est, inquit, omnis qui renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto. quid tam apertum, quia spiritum uentum significauit? sed ideo putant non uentum significatum, quia ait: ubi uult spirat, quasi non omnis creatura e lege sibi posita arbitrio remissa sit proprio. et nos enim imus et facimus, quod uolumus, agentes sub lege. quare et rationem praestabimus aut possibile putatur et nec stultum uidetur, ut effectum uolens sancti spiritus insinuare illum ipsum daret exemplum. igitur omni genere quaestionem solutam arbitror. [*]( 1 Act. 2, 2 6 Ep. Hier. 60 12 Ioh. 3, 8 15 Ioh. 8, 8 ) [*](itf.P) [*]( 1 tuuque C 3 aperti C aperto N exemploin N 6 uetus («i uid.) M uentnni C 7 quij qma G, A (corr. quia add. i 9. 1:) qUod (u crw.) N modo (eotT.) C 9 sicut] sio et CNX 13 ueniet C uenia (corr. m.9 add. t 8. I.) N uel] et (corr. uel) C 14 cofistat M 18 ait] aut N omnia creatura e Engelbrecht omnes creaturae MC, N (corr. omnes creattra), FB omnis creatura GA 19 pro \' proprio (eras. pr. pro) N imuss M 22 ut] et X insinuaret G. (t etp.) A )

108

LX. SI \'LEX ET PROFETAE USQVE AD IOHANNEM\', QVO MODO SALUATOR AD SACERDOTES MITTIT OFFERRI MUNERA PRO EMUNDATIONE LEPRAE?

Hoc quidem non fuit temporis, sed ad condemnationem factum est Iudaeorum, ut, cum ueritatis culmen meliorati temporis non intellegerent ad lucrum salutis suae factum. inclinaret se ueritas ad accusationem eorum. cum enim uelut inimicum legis haberent saluatorem, quia misericordiae causa ab onere illos legis uolebat liberare, sicut praedictum erat ab Hieremia profeta — ait enim inter cetera: et dabo illistestamentum nouum, non quale dedi patribus eorum-, tunc saluator, ne inimicus, sicut putabant, appareret noua praedicans, eum, qui mundatus fuerat a lepra, ad sacerdotes misit offerre munera pro emundatione sua, sicut praeceperat Moyses. et ut ad accusationem eorum hoc proficere testaretur, in testimonium, inquit, illis, ut in iudicio haec res contra illos testis esset, qui saluatorem inimicum legis dicebant. hoc secutus est et apostolus Paulus. cum enim praedicaret iam non oportere circumcidi, ipse Timotheum circumcidit propter scandalum Iudaeorum — maluit enim rem superduam facere, quam tumultum excitari a falsis fratribus —, quod quidem errori profecit Iudaeorum. satis enim eis factum est ad horam, per quod in perpetuum errarent. [*]( 1 Luc. 16, 16. cf. Matth. 11, 18 2 cf. Matth. 8, 4. Marc. 1, 44. Luc. 5, ,14 10 Hier. 88 (31), 31. 32 14 cf. Leu. 14, 1-4 16 Matth. 8, 4. Marc. 1, 44. Luc. 5. 14 18 cf. Act. 21, 21 etc. 19 Act. 16, 3 ) [*](tkf.P) [*]( 2 ad] et (corr.) C offerre X 3 munere (corr.) C pro] post uel per C mnndatione C 4 contemnationem (corr.) C 5 melioratis N (corr.), X (carr. Am2, B) 9 honere C, A (exp. et eras. h), honore G (corr.), B (corr. mSf) lege N liberaret (corr.) C 10 hieremie C prophetęa C 12 nouam GA 14 munere C praeoiperat CG 15 moysis M praeficere N 16 res contra] uestra C 19 cir*ncidi M ipsi C 20 superfluum C 21 quam tumultumJ quantum multum C a om. N 22 proficit CX )

109