Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Huius patriarchae fides tam praecipua et admirabilis fuit, ut ceteri omnes iusti patrem hunc credulitatis dei iudicio fateantur nec sit aliquis deo dignus et carus, nisi eius filius fuerit appellatus. praerogatiua enim honoris eius ac meriti fides est, quam cum rebus incredibilibus dare non ambigit, inter cetera etiam saluatorem uidere dignus exstitit in specie tunc futurae incarnationis dicente et probante domino ad Iudaeos: Abraham pater uester cupiuit, ut uideret diem meum, et uidit et gauisus est. qui enim merito pater fidei factus est, dignum fuit ut futurorum filiorum suorum spem praeuideret, quae propitio et prouido deo hereditatis gratia ab humano et pio patre in filios obsequentes redundaret.

Uideamus nunc quid credidit fides haec, ut ad tantum honorem et gloriam diuino iudicio perueniret. fidem enim laudauimus, sed quid credidit, nondum diximus. educens etenim [*](6 cf. Hebr. 2, 14 10 cf. Rom. 4, 11 16 Ioh. 8, 56 ) [*](2 praemii inomne N praemium in omne X 3 statam] gratum (corr. gradum) N 4 illa (scil. morte)] illam PN 5 beatus X 6 nostrum (sdl. eangninem)] nostrum (eorr. nos) A redimit NF morte] mortem MCNX (ftOft A) deuictam N 7 superaret (corr. superare) C snperarit FB 8 CXVll om. GA 9 fidem (?, (corr.) A praecipue C 12 fnerit in raa. C meritis JPG, (corr.) A 18 est] eius (corr.) C incredebilibna N (corr.), F 14 ex(s)tetit N (corr.), X 16 cupiunt (corr. m2 [?]) M 20 ab] ad N filio (corr.) N 22 ad] id M om. (add.) N 28 fidem (m eras.) M laudabimus C 24 educens (corr. edocens, et postea m. rec. educeml) M educiens C )

352
hunc dominus ostendit ei stellas caeli et dixit: si potes numerare eas? sic erit semen tuum. et credidit Abraham deo et deputatum eat illi ad iustitiam, non magnum esset credidisse deo, nisi quia quod credidit mundus non credendum et stultum iudicat, quia istud in spe rerum naturae non est. unde Abraham unus e mundo, quia hoc credidit, segregatus a mundanis iustificatus est.

Hoc ergo credidisse perfidia mundanae sapientiae magnum facit, contra cuius spem hoc credidisse maximi meriti est. desperatio enim mundanorum meritum est et spes Christianorum. bonorum enim praemium causa facit malorum; fortior namque et plenior fides est, cum se incredibilibus magis committit. homo enim iam aridus et de uxore anicula semen se credidit habiturum, quod prae copia numerari non possit, non hoc magis respiciens quod ostensum est, sed illum qui ostendit mentiri posse non aestimans. ideoque deputatum est ei ad iustitiam. nam rem absurdam et quae inpossibilis scitur hebetis est credere, nisi persona sit, quae credi istud suadeat. unde Abraham et admirabilis fidei est et cordis periti, dum et illud credit quod incredibile est et huic se committit, cui non credere et stultum est et periculosum est.