Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Pascha, dilectissimi fratres, a passione appellatum est, sicut docet nos traditionis huius praefiguratio, quae facta est - in Aegypto per famulum dei Moysen dicente scriptura: immolatio pascha hoc domini est. quae igitur ratio est ut mysterium sacrum per sanguinem sit celebratum et reparatio uitae per mortem, ut, cum mors augmentum facere se putaret, accepto sanguine saluatoris minorata deflueret et, cum uirtute operatam se hoc aestimaret, infirmata interiret? morti enim mors per opus eius diuina procuratione inuenta est ut, quia semper male uult, cederetur illi ad tempus, ut in iustitia [*]( 3 cf. Ioh. 12, 24 13 cf. Ps. 90, 1 19 cf. Ex. 14, 31 Ex. 12, 11 ) [*]( 2 nisi] si nisi GA 4 enijn om. X 5 iusticia M 6 amore MCXX quae] (amore)que MCFAB facit as-x 8 igitur om. CXX 10 suspecti PM expectunt PC iucertum] me certum X 11 autem] autem deum X de om. X 12 exaterint (corr. elisterillt) X extiterunt X simpliciter (ĮII in ras.) C 13 tamenI tunc (corr.) C 16 DE KATIONE PASCHAE CA 19 immolatio (corr. m. rec. immolationisi X 20 deum (corr.) X 22 per] pre M angmentum] aut mentum C j\'Utaret et CXX 24 se] sed (corr.) X 26 mala X )

350
opere suo destructa regnum sibi ablatum queri non possit. quamuis enim omnia possit deus, nihil tamen facit quod sit rationi absurdum. iustitiam enim quam exigit, hanc et facit non praesumens de potestate.

Magna est igitur prouidentia erga genus humanum, ut iustitiam seruans sic ea quae iuste decreta erant solueret et hominem a morte erueret, quamquam non inmerito teneretur. sed quia inuidia deceptus fuerat diaboli, iustum fuit huic subueniri. dei enim sententia tenebatur, sed hoc operatus fuerat satanas. unde sicut iustum uisum est hunc eruere, ita iniustum erat per potentiam hoc facere neclecta iustitia. uictus enim homo suadente diabolo, ut misericordiam acciperet, quasi accusator diabolus contradicebat. unde id actum est, ut iste, qui in peccato hominis gloriabatur, peccans deprehenderetur, ut tunc demum reus factus contradicere non auderet. sic factum est ut dei filius homo nasceretur et iustitiam praedicans diabolum incitaret, propter quod homines a uitiis eius prohiberet, ita ut et occideret eum qui peccatum nesciebat.

Tunc peccasse et grauius quidem, quam homo quem accusabat, inuentus eat. cum enim ex dei decreto propter peccatum hominem sibi uindicaret, quia qui peccat ex parte diaboli est, inuentus est plus peccasse, quando eum qui non peccauerat interfecit, ut sibi usurparet per mortem ergo morti interitus subintrauit et, ut sanguis recuperaretur, sanguis effusus est, quia, ut dixi, mors, qui est diabolus, quoniam peccasse in mortem saluatoris inuentus est, sanguinem eius cum omnium nostrum amisit, quia, sicut per unum Adam peccantem omnes in morte tenebat, ita per unum non [*](18 cf. II Cor. 5, 21 27 cf. I Cor. 15, 22 ) [*](2 ait rationi] sitraditioni CNFB 3 est (add. 8. I.) iuatitiam N exegit CX et eras. M 5 prouidentia om. N 6 quae] qua X *iaate M Boluerent (corr.) M 7 erueret a morte GA 8 qui (corr.) M deceptas (corr.) M 11 ininstitia N 12 acciperit M 13 actum] factum (COIT.) C 15 factus rens GA 16 et om. N 23 interfioit X 24 ut om. C 25 quia ut] qui aut M 26 morte edd. )

351
peccantem omnes amisit igitur sanguis saluatoris fusus iniuste hoc praemii nomine consecutus est, ut originis suae sanguinem cum triumpho recuperans ad pristinum statum reuocaret meliorata substantia. uicta enim mors ei qui illa uicerat non potuit contradicere. beatum itaque paschae mysterium, quod per sanguinem nostrum redemit morte per mortem deuicta, sicut assolet uenenum ueneno superari.