Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Ut ergo ab hac illos lege tolleret apostolus: ubi, ait, non est lex, nec praeuaricatio, ut securi per conpendium possint deo seruire spiritaliter, (quia), inquit, \'legem Iudaeorum seruantes necesse est ut praeuaricetis; tanta enim sunt praecepta, quae impleri inpossibile est\\

Nam quo modo de ista lege diceret, quae naturalis est? — quam Moyses ideo scripsit, ut auctoritatem illius firmaret. non quia ante non erat, cum legamus uindicatum esse ante Moysen —, sed ut exponeret Romanos non debere uiuere iam sub lege, quos sub lege agere expediebat; non aliter enim possent seruare iustitiam. denique dicit ad eos: uis non timere potestatem? bonum fac et: qui contemnunt, ipsi sibi damnationem adquirunt.