Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Ipsa dicta conferens satis tibi debueras facere. nam sic solent dubii facere quaestiones, ut unius dicta et quem fas non est reprehendere repugnantia et inimica quaerantur. si enim apostolus legem sanctam et iustam et bonam et spiritalem uocat, uir omni laude praecipuus et undique ueiitate munitus, sufficeret hoc ad fidem; et de hoc quod uidetur contrarium sine obstinatione quaerendum erat.
Propositio enim haec inpunitatem peccandi uult. nam apostolus utique, cum legem fidei pro merito temporis et gratia praeferret apud Romanos, qui sub fide Christi in legem fuerant inducti — \'in legem\' dico, non eam quae naturalis est (nam utique in lege erant Romani, quam utique de Athenis decem uiri missi et post alii duo adtulerant, quae in duabus tabulis scripta erat, quae in Capitolio obrutae sunt), sed eandem, quae factorum appellatur, ut circumciderentur, [*]( 6. 14 cf. Rom. 7, 12. 14 8 Rom. 4, 15 22 cf. Lia. III 32. 6. 37, 4 ) [*]( 2 praedicta scripsi praedicatum D praedicata K praedicatio a 6 et ante sanctam add. Ka 9 hiis K enim his a 12 quae 1) 13 queratur D 16 et de hoc om. K uideturj add. autem de uerbo K add. in uerbis a 17 obstinatione] add. pie K add. et inuidentia a 19 temporis merito Ka 22 lege scripsi legem JUKa 23 attulerunt Ka 24 eratj est Ka 25 eandem scripsi eadem DE pam a )