Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Tale est hoc, quale illud Iohannis baptistae mittentis discipulos suos ad Iesum et dicentis: ite -et dicite: Iohannes baptista misit nos ad te dicens; tu es, qui uenturus es, an alium expectamus? sub sua persona discipulorum suorum agit causam. nec enim Iohannes dubitabat, qui dixerat: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi, sed ut discipulis suis satis faceret, mittit illos suis uerbis, ut saluatoris ore firmaret, quod ipse de illo docebat, ut post excessum suum sine dubitatione aliqua discipuli sui Christum sequerentur. ita et saluator in se Mariam arguit dicens: nondum ascendi ad patrem, id est: adhuc cor tuum humi pressum, est, quae, si non uides, non credis\'. si enim ad deum cor eleuasset, resurrexisse dominum cum discipulis credidisset. [*]( 1 loh, 20, 6-9 11 Ioh. 20, 17 18. 24 Ioh. 20, 17 16 Luc. 7, 20 20 Ioh. 1, 29. .....) - ) [*](8 sciebat scripturam Ka oportebat Ka 4 uidebat Ka 7 mortem Ka 8 maria DK 9 propter amorem X per amorem a 12 quae ris Ka a quo um. Ka 15 Ioh.] beati Ioh. a 16 et alt. om. c 20 peccata Ka 26 qaae] quem a credea a. )

465

LXXI. QVID EST QVOD SALUATOR AIT: \'EGO SUM IANUA; QVI ANTE ME FUERUNT, FURES SUNT ET LATRONES\'? QVOD DICTUM UIDETUR PROPHETAS PULSARE.

Quia nemo uadit ad deum patrem nisi per fidem Christi, idcirco se ianuam dicit saluator regni caelorum. si ergo ianuae uerbis utitur, quid opus erat ut de anterioribus diceret: quotquot ante me fuerunt, cum nulla quaestio de praeteritis uerteretur, sed utique quasi praesens ianua de praesentibus quereretur? de Iudaeis enim dicit saluator, qui non per fidem, , sed per iustitiam legis in regnum dei se intrare putabant. ante saluatorem enim uenientes, id est ante illum stantes obtrectabant ei contradicentes, ut etiam alios a fide eius auerterent, unde fures et latrones appellati sunt. nam eo tempore haec dicta sunt, quo Pharisaei disceptabant cum illo, qui erat ex caeco, cui saluator oculos reddidit, quos natura negauerat, quem uolebant a fide saluatoris saluatoris dicentes non per hanc posse, quia sabbatum uiolat, sed per iustitiam legis intrari in regnum dei. tunc saluator: ego sum, inquit, ianua. per me si quis introibit, saluabitur et pascua inueniet; si quis autem aliunde intrare uolueritille fur est et latro.