Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Hanc sensum paucis absoluit apostolus dicens: qui habent quasi non habentes sint et, qui utuntur hoc saeculo, quasi non utantur et, qui emunt, tamquam non possidentes. qui ergo haec sic habet, quasi non habeat, reliquisse uidetur. quando enim non praesumit de his neque se iactat, sed humiliter incedit non tantum habitu, sed et mente, dispensatorem se harum et ministrum datum intellegens omnia sua reliquisse uidetur. hoc enim relinqui dicitur, quod a desiderio recedit et gratiam non habet.

LXX. QVID EST UT SALUATOR DICAT MARIAE UOLENTI SE TANGERE CAUSA GAUDII: NOLI ME TANGERE; NONDUM ENIM ASCENDI AD PATREM\', CUM LEGATUR A CETERIS MULIERIBUS ET TACTUS ET ADORATUS?

Indignantis uerba sunt dicentis: noli me tangere. quamuis enim desideraret saluatorem, aliis tamen resurreetionem eius credentibus haec ad monumentum stabat plorans, quam iam gaudere oportuerat. audierat enim a Iohanne et Petro apostolis [*]( 1 Luc. 14, 33 4 Matth. 27, 57. cf. Lnc. 23, 51 9 cf. Luc. 8. 3 11 I Cor. 7, 29. Si; 30 21. 24 Ioh. 20, 17 23 cf. Matth. 9, 20. Lnc. 7, 38 26 cf. Ioh. 20, 11 ) [*]( 1 qui] ri quis a 7 eum diseipulura a 8 pr. et om. K diues et mtieree quae illi (illia a) miDietrabut de facultaiibus rais Ka et reliqua D 17 datum om. a 23 pr. et om. D et adoratus om. D 25 saluatorem om. (add. t. I.) D )

464
resurrexisse dominum. sic enim habes: et uidit linteamin et sudarium in unum locum et credidit; nondum enim sciebant scripturas, quia oporteret eum a mortui resurgere. sed Maria. quia non illum uiderat resurrexisse non credebat. nimius enim amor dubitare illam faciebat. denique;. quos diligimus, si incommodum patiantur, non eos euadere credimus; quos autem odimus, si iam prope morti sint, incredulum nobis est. Mariae ergo, quoniam obstupuerat et maerorem patiebatur prae amore, quam oportuerat sequi discipulorum fidem, primum se ostendit dominus, ut desineret a maerore, non tamen sine indignatione. hinc audit: noli me tangere, hoc est: \'carnalem sensum sequeris, a quo abstine te et spiritalia sequere, quae non uidentur\'. nondum enim, inquit, ascendi ad patrem.