Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Non discrepat sensu quaestio haec a superiore. nam carnem . dicendo quid significet declaratum est; unde quae sit eius [*]( 18 cf. Gal. 5, 17 24 cf. Rom. 8, 7 27 Quaest, 52 ) [*]( 1 qui] quod (od in ras. ex i [?]) K ad ante daaa add. Ka - indacit] om. (add. indacimar s. l.) K 2 unde spiro dicit] Una sptis dicitur ita ras. K 5 laxaria Ka 6\' spirita D 9 autem om. K 10 putet a 1) prouidenter (corr. prudenter) K 13 spiritus legi Ka 14 apostolaB haec K - haec] hic a 16 inaniat a inaniet K exinaniat D 17 lex om. D 22 esset] est et a arb. lib. a )

448
sapientia, facile poterit dinosci. diximus ergo elementa omnia carnem appellari, id est uisibilium substantias, quorum ratio talis est, ut nihil aestiment posse fieri sine commixtione spiritali et simplici potentiae rationem horrentes ac fatuam iudicantes. hi enim, qui de spiritalibus diffidentes carnalia secuntur, nihil aliud sapiunt ac putant uerum, quam ratio continet elementorum, ut neque uirginem peperisse neque carnis credant resurrectionem, quia hoc ratio carnis, id est elementorum. non recipit — omnia enim, quae gignuntur in tempore, permixtione operante generantur —, et emortua et resoluta corpora non posse rursus reddi ad uitam, quia unum quodque elementum permixtione discreta reuertitur in propriam naturam. his . modis inflati negant futurum uel factum quod credimus, ac per hoc adseueratio illorum inimica est deo, dum stultum et inane putat quod fecit et quod facturum se promisit deus.