Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Ideo ergo haec apostolus publicat, ut ostendat arbitrio humano cui rei uoluntatem suam committat, non ut arbitrium libertatis inaniat, sed docet arbitrium cui rei se coniungat. si autem non est uoluntatis arbitrium, neque lex diaboli, quae est caro, neque lex dei, quae est spiritus, inuicem sibi aduersando hominem consiliis sollicitarent. qui enim sollicitat, suadet; qui autem suadet, non uim infert, sed circumuenit; qui circumuenitur, fallaciis quibusdam uoluntas illi mutatur. si autem non esset liberum arbitrium, nolens homo traheretur ad ea, quae non uult.