Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

itaque ut conexio ista animae et corporis nostri spiritu uitali animatur atque alitur et tenetur, ita uerbo dei et spiritali gratia anima nostra uiuificatur. unde omni genere studere debemus, ut reliqua omnia posthabentes congregemus nobis alloquia dei et congeramus in principale nostrum, in sensus, in sollicitudines, considerationes actusque nostros, ut alloquiis scripturarum facta nostra conueniant nec a serie praeceptorum caelestium actus noster discordare uideatur, quo possimus et nos dicere, quoniam eloquium tuum uiuificauit nos.

Tertius uersus est: superbi inique agebant n nimis, a lege e aut e m tua non de cl i n a u i. maximum peccatum in homine superbia est, quandoquidem inde manauit nostri origo delicti. hoc telo nos primum diabolus uulnerauit et perculit. nam nisi homo serpentis persuasione deceptus sicut deus esse uoluisset et uerum falsumque cognoscere, quod penitus discernere humana fragilitate non poterat ideoque quid sequeretur acceperat, ne temeraria usurpatione de illa paradisi sede decideret, nisi, inquam, homo suis non contentus finibus interdicta temerasset, numquam feralis culpae ad nos transisset hereditas. et quid de homine dicam ?